monumenta.ch > Plinius > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 121
{XXXVI} nascuntur autem omnia aut semine aut avolsione, quaedam semine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum - praecidunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis -, quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si quorum radices anniferorum relinquuntur. eorum vero, quae a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est, ut bulbi, gethyi, scillae. fruticant alia et non capitata, ut apium et beta.